Back to index

Vado ad Te, Mater Dei
by Laura Tillotson

Vado ad te, Mater Dei,
Quod es quoque mater mei,
Nam Christus dedit tibi me
In cruce atque mihi te,
O mater nobilissima.

Habeo petitionem:
Audi hanc orationem,
O mater dulcis, quae errantem,
Indignam amas me, peccantem.
Maria clementissima!

Me sub velamento tege,
Duc et doce me, et rege,
Oraque pro me, O benigna,
Ut tibi serva flam digna,
O domina purissima.


 

 

Copyright 2005 Christendom College. All rights reserved.